Crédo in únum Déum,
Pátrem omnipoténtem,
factórem coéli et térrae,
visibílium ómnium et invisibílium.
Et in unum Dóminum Jésum Chrístum,
Fílium Déi unigénitum.
Et ex Pátre nátum ante ómni saécula.
Déum de Déo, lúmen de lúmine,
Déum vérum de Déo véro.
Génitum, not fáctum,
consubstantiálem Pátri:
per quem ómnia fácta sunt.
Qui propter nos hómines,
et propter nóstram salútem
descéndit de coélis.
Et incarnátus est de Spíritu Sáncto
ex María Vírgine. ET HOMO FACTUS EST.
Crucifíxus étiam pro nóbis sub Póntio Piláto:
pássus, et sepúltus est.
Et resurréxit tértia díe,
secúndum Scriptúras.
Et ascéndit in caélum:
sédet ad déxteram Pátris.
Et íterum ventúrus est cum glória,
judicáre vívos et mórtuos:.
cújus régni non érit fínis.
Et in Spíritum Sánctum
Dóminum, et vivificántem:
qui ex Pátre Filióque procédit.
Qui cum Pátre, et Fílio
simul adorátur et conglorificátur:
qui locutus est per Prophétas.
Et únam, sánctam, cathólicam
et apostólicam Ecclésiam.
Confíteor únum baptísma
in remissiónem peccatórum.
Et expécto resurrectiónem mortuórum.
Et vítam ventúri saéculi. Amen.